| At Cornelius Dolabella dum adulationem longius | 3.69.1 |
| sequitur increpitis C. Silani moribus addidit ne quis vita | |
| probrosus et opertus infamia provinciam sortiretur, idque | |
| princeps diiudicaret. nam a legibus delicta puniri: quanto | |
| fore mitius in ipsos, melius in socios, provideri ne pecca- | 5 |
| retur? adversum quae disseruit Caesar: non quidem sibi | |
| ignara quae de Silano vulgabantur, sed non ex rumore | |
| statuendum. multos in provinciis contra quam spes aut | |
| metus de illis fuerit egisse: excitari quosdam ad meliora | |
| magnitudine rerum, hebescere alios. neque posse princi- | 10 |
| pem sua scientia cuncta complecti neque expedire ut am- | |
| bitione aliena trahatur. ideo leges in facta constitui quia | |
| futura in incerto sint. sic a maioribus institutum ut, si | |
| antissent delicta, poenae sequerentur. ne verterent sapien- | |
| ter reperta et semper placita: satis onerum principibus, | 15 |
| satis etiam potentiae. minui iura quotiens gliscat potestas, | |
| nec utendum imperio ubi legibus agi possit. quanto rarior | |
| apud Tiberium popularitas tanto laetioribus animis accepta. | |
| atque ille prudens moderandi, si propria ira non impelle- | |
| retur, addidit insulam Gyarum immitem et sine cultu homi- | 20 |
| num esse: darent Iuniae familiae et viro quondam ordinis | |
| eiusdem ut Cythnum potius concederet. id sororem quo- | |
| que Silani Torquatam, priscae sanctimoniae virginem, expe- | |
| tere. in hanc sententiam facta discessio. |