| Tiberius quae in Silanum parabat quo excusatius | 3.68.1 |
| sub exemplo acciperentur, libellos divi Augusti de Voleso | |
| Messala eiusdem Asiae pro consule factumque in eum | |
| senatus consultum recitari iubet. tum L. Pisonem sen- | |
| tentiam rogat. ille multum de clementia principis praefatus | 5 |
| aqua atque igni Silano interdicendum censuit ipsumque in | |
| insulam Gyarum relegandum. eadem ceteri, nisi quod | |
| Cn. Lentulus separanda Silani materna bona, quippe Atia | |
| parente geniti, reddendaque filio dixit, adnuente Tiberio. |