| Auxere numerum accusatorum Gellius Publicola et | 3.67.1 |
| M. Paconius, ille quaestor Silani, hic legatus. nec dubium | |
| habebatur saevitiae captarumque pecuniarum teneri reum: | |
| sed multa adgerebantur etiam insontibus periculosa, cum | |
| super tot senatores adversos facundissimis totius Asiae | 5 |
| eoque ad accusandum delectis responderet solus et orandi | |
| nescius, proprio in metu qui exercitam quoque eloquen- | |
| tiam debilitat, non temperante Tiberio quin premeret voce | |
| vultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refellere | |
| aut eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat ne | 10 |
| frustra quaesivisset. servos quoque Silani ut tormentis | |
| interrogarentur actor publicus mancipio acceperat. et ne | |
| quis necessariorum iuvaret periclitantem maiestatis crimina | |
| subdebantur, vinclum et necessitas silendi. igitur petito | |
| paucorum dierum interiectu defensionem sui deseruit, ausis | 15 |
| ad Caesarem codicillis quibus invidiam et preces miscuerat. |