| Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgredie- | 3.66.1 |
| bantur. C. Silanum pro consule Asiae repetundarum a | |
| sociis postulatum Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius | |
| Otho praetor, Bruttedius Niger aedilis simul corripiunt | |
| obiectantque violatum Augusti numen, spretam Tiberii | 5 |
| maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam | |
| a Scipione Africano, Servium Galbam a Catone censorio, | |
| P. Rutilium a M. Scauro accusatos. videlicet Scipio et | |
| Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proavum | |
| suum obprobrium maiorum Mamercus infami opera de- | 10 |
| honestabat. Iunio Othoni litterarium ludum exercere vetus | |
| ars fuit: mox Seiani potentia senator obscura initia impu- | |
| dentibus ausis propolluebat. Bruttedium artibus honestis | |
| copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque | |
| iturum festinatio extimulabat, dum aequalis, dein supe- | 15 |
| riores, postremo suasmet ipse spes antire parat: quod | |
| multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda | |
| cum securitate praematura vel cum exitio properant. |