| Vim praefecturae modicam antea intendit, dispersas | 4.2.1 |
| per urbem cohortis una in castra conducendo, ut simul | |
| imperia acciperent numeroque et robore et visu inter se | |
| fiducia ipsis, in ceteros metus oreretur. praetendebat lasci- | |
| vire militem diductum; si quid subitum ingruat, maiore | 5 |
| auxilio pariter subveniri; et severius acturos si vallum | |
| statuatur procul urbis inlecebris. ut perfecta sunt castra, | |
| inrepere paulatim militaris animos adeundo, appellando; | |
| simul centuriones ac tribunos ipse deligere. neque senato- | |
| rio ambitu abstinebat clientes suos honoribus aut provinciis | 10 |
| ornandi, facili Tiberio atque ita prono ut socium laborum | |
| non modo in sermonibus, sed apud patres et populum cele- | |
| braret colique per theatra et fora effigies eius interque | |
| principia legionum sineret. |