Ceterum plena Caesarum domus, iuvenis filius, ne-
|
4.3.1
|
potes adulti moram cupitis adferebant; et quia vi tot simul
|
|
corripere intutum dolus intervalla scelerum poscebat. pla-
|
|
cuit tamen occultior via et a Druso incipere, in quem recenti
|
|
ira ferebatur. nam Drusus impatiens aemuli et animo com-
|
5
|
motior orto forte iurgio intenderat Seiano manus et contra
|
|
tendentis os verberaverat. igitur cuncta temptanti promptis-
|
|
simum visum ad uxorem eius Liviam convertere, quae soror
|
|
Germanici, formae initio aetatis indecorae, mox pulchritu-
|
|
dine praecellebat. hanc ut amore incensus adulterio pellexit,
|
10
|
et postquam primi flagitii potitus est (neque femina amissa
|
|
pudicitia alia abnuerit), ad coniugii spem, consortium regni
|
|
et necem mariti impulit. atque illa, cui avunculus Augustus,
|
|
socer Tiberius, ex Druso liberi, seque ac maiores et posteros
|
|
municipali adultero foedabat ut pro honestis et praesentibus
|
15
|
flagitiosa et incerta expectaret. sumitur in conscientiam
|
|
Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens
|
|
secretis. pellit domo Seianus uxorem Apicatam, ex qua
|
|
tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur. sed magni-
|
|
tudo facinoris metum, prolationes, diversa interdum consilia
|
20
|
adferebat.
|
|