| Interim anni principio Drusus ex Germanici liberis | 4.4.1 |
| togam virilem sumpsit quaeque fratri eius Neroni decreve- | |
| rat senatus repetita. addidit orationem Caesar multa cum | |
| laude filii sui quod patria benevolentia in fratris liberos foret. | |
| nam Drusus, quamquam arduum sit eodem loci potentiam | 5 |
| et concordiam esse, aequus adulescentibus aut certe non | |
| adversus habebatur. exim vetus et saepe simulatum pro- | |
| ficiscendi in provincias consilium refertur. multitudinem | |
| veteranorum praetexebat imperator et dilectibus supplendos | |
| exercitus: nam voluntarium militem deesse, ac si suppe- | 10 |
| ditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque | |
| inopes ac vagi sponte militiam sumant. percensuitque | |
| cursim numerum legionum et quas provincias tutarentur. | |
| quod mihi quoque exequendum reor, quae tunc Romana | |
| copia in armis, qui socii reges, quanto sit angustius im- | 15 |
| peritatum. |