| Responsum est a contione mandata Clementi centu- | 1.26.1 |
| rioni quae perferret. is orditur de missione a sedecim | |
| annis, de praemiis finitae militiae, ut denarius diurnum sti- | |
| pendium foret, ne veterani sub vexillo haberentur. ad ea | |
| Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore | 5 |
| turbatur. cur venisset neque augendis militum stipendiis | |
| neque adlevandis laboribus, denique nulla bene faciendi | |
| licentia? at hercule verbera et necem cunctis permitti. | |
| Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari | |
| solitum: easdem artis Drusum rettulisse. numquamne ad | 10 |
| se nisi filios familiarum venturos? novum id plane quod | |
| imperator sola militis commoda ad senatum reiciat. eundem | |
| ergo senatum consulendum quotiens supplicia aut proelia | |
| indicantur: an praemia sub dominis, poenas sine arbitro | |
| esse? | 15 |