| Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum | 1.27.1 |
| militum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes, | |
| causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn. | |
| Lentulo, quod is ante alios aetate et gloria belli firmare | |
| Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari. | 5 |
| nec multo post digredientem cum Caesare ac provisu peri- | |
| culi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo | |
| pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque | |
| commodis legionum adversaretur; simul ingruunt, saxa | |
| iaciunt. iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus ad- | 10 |
| cursu multitudinis quae cum Druso advenerat protectus est. |