| Noctem minacem et in scelus erupturam fors lenivit: | 1.28.1 |
| nam luna claro repente caelo visa languescere. id miles | |
| rationis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus | |
| defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura qua | |
| pergerent si fulgor et claritudo deae redderetur. igitur | 5 |
| aeris sono, tubarum cornuumque concentu strepere; prout | |
| splendidior obscuriorve laetari aut maerere; et postquam | |
| ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, | |
| ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, | |
| sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos | 10 |
| lamentantur. utendum inclinatione ea Caesar et quae | |
| casus obtulerat in sapientiam vertenda ratus circumiri ten- | |
| toria iubet; accitur centurio Clemens et si alii bonis artibus | |
| grati in vulgus. hi vigiliis, stationibus, custodiis portarum | |
| se inserunt, spem offerunt, metum intendunt. 'quo usque | 15 |
| filium imperatoris obsidebimus? quis certaminum finis? | |
| Percennione et Vibuleno sacramentum dicturi sumus? Per- | |
| cennius et Vibulenus stipendia militibus, agros emeritis | |
| largientur? denique pro Neronibus et Drusis imperium | |
| populi Romani capessent? quin potius, ut novissimi in | 20 |
| culpam, ita primi ad paenitentiam sumus? tarda sunt quae | |
| in commune expostulantur: privatam gratiam statim me- | |
| reare, statim recipias.' commotis per haec mentibus et | |
| inter se suspectis, tironem a veterano, legionem a legione | |
| dissociant. tum redire paulatim amor obsequii: omittunt | 25 |
| portas, signa unum in locum principio seditionis congregata | |
| suas in sedes referunt. |