| Congruens crediderim recensere ceteras quoque rei | 4.6.1 |
| publicae partis, quibus modis ad eam diem habitae sint, | |
| quoniam Tiberio mutati in deterius principatus initium ille | |
| annus attulit. iam primum publica negotia et privatorum | |
| maxima apud patres tractabantur, dabaturque primoribus | 5 |
| disserere et in adulationem lapsos cohibebat ipse; manda- | |
| batque honores, nobilitatem maiorum, claritudinem militiae, | |
| inlustris domi artes spectando, ut satis constaret non alios | |
| potiores fuisse. sua consulibus, sua praetoribus species; | |
| minorum quoque magistratuum exercita potestas; legesque, | 10 |
| si maiestatis quaestio eximeretur, bono in usu. at frumenta | |
| et pecuniae vectigales, cetera publicorum fructuum societati- | |
| bus equitum Romanorum agitabantur. res suas Caesar | |
| spectatissimo cuique, quibusdam ignotis ex fama mandabat, | |
| semelque adsumpti tenebantur prorsus sine modo, cum | 15 |
| plerique isdem negotiis insenescerent. plebes acri quidem | |
| annona fatigabatur, sed nulla in eo culpa ex principe: quin | |
| infecunditati terrarum aut asperis maris obviam iit, quantum | |
| impendio diligentiaque poterat. et ne provinciae novis | |
| oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crude- | 20 |
| litate magistratuum tolerarent providebat: corporum verbera, | |
| ademptiones bonorum aberant. rari per Italiam Caesaris | |
| agri, modesta servitia, intra paucos libertos domus; ac si | |
| quando cum privatis disceptaret, forum et ius. |