| Quae cuncta non quidem comi via sed horridus ac | 4.7.1 |
| plerumque formidatus retinebat tamen, donec morte Drusi | |
| verterentur: nam dum superfuit mansere, quia Seianus | |
| incipiente adhuc potentia bonis consiliis notescere volebat, | |
| et ultor metuebatur non occultus odii set crebro querens | 5 |
| incolumi filio adiutorem imperii alium vocari. et quantum | |
| superesse ut collega dicatur? primas dominandi spes in | |
| arduo: ubi sis ingressus, adesse studia et ministros. ex- | |
| tructa iam sponte praefecti castra, datos in manum milites; | |
| cerni effigiem eius in monimentis Cn. Pompei; communis | 10 |
| illi cum familia Drusorum fore nepotes: precandam post | |
| haec modestiam ut contentus esset. neque raro neque | |
| apud paucos talia iaciebat, et secreta quoque eius corrupta | |
| uxore prodebantur. |