| Igitur Seianus maturandum ratus deligit venenum quo | 4.8.1 |
| paulatim inrepente fortuitus morbus adsimularetur. id | |
| Druso datum per Lygdum spadonem, ut octo post annos | |
| cognitum est. ceterum Tiberius per omnis valetudinis eius | |
| dies, nullo metu an ut firmitudinem animi ostentaret, etiam | 5 |
| defuncto necdum sepulto, curiam ingressus est. consulesque | |
| sede vulgari per speciem maestitiae sedentis honoris locique | |
| admonuit, et effusum in lacrimas senatum victo gemitu | |
| simul oratione continua erexit: non quidem sibi ignarum | |
| posse argui quod tam recenti dolore subierit oculos senatus: | 10 |
| vix propinquorum adloquia tolerari, vix diem aspici a pleris- | |
| que lugentium. neque illos imbecillitatis damnandos: se | |
| tamen fortiora solacia e complexu rei publicae petivisse. | |
| miseratusque Augustae extremam senectam, rudem adhuc | |
| nepotum et vergentem aetatem suam, ut Germanici liberi, | 15 |
| unica praesentium malorum levamenta, inducerentur petivit. | |
| egressi consules firmatos adloquio adulescentulos deductos- | |
| que ante Caesarem statuunt. quibus adprensis 'patres | |
| conscripti, hos' inquit 'orbatos parente tradidi patruo | |
| ipsorum precatusque sum, quamquam esset illi propria | 20 |
| suboles, ne secus quam suum sanguinem foveret attolleret, | |
| sibique et posteris conformaret. erepto Druso preces ad | |
| vos converto disque et patria coram obtestor: Augusti pro- | |
| nepotes, clarissimis maioribus genitos, suscipite regite, | |
| vestram meamque vicem explete. hi vobis, Nero et Druse, | 25 |
| parentum loco. ita nati estis ut bona malaque vestra ad | |
| rem publicam pertineant.' |