| Magno ea fletu et mox precationibus faustis audita; | 4.9.1 |
| ac si modum orationi posuisset, misericordia sui gloriaque | |
| animos audientium impleverat: ad vana et totiens inrisa | |
| revolutus, de reddenda re publica utque consules seu quis | |
| alius regimen susciperent, vero quoque et honesto fidem | 5 |
| dempsit. memoriae Drusi eadem quae in Germanicum | |
| decernuntur, plerisque additis, ut ferme amat posterior | |
| adulatio. funus imaginum pompa maxime inlustre fuit, | |
| cum origo Iuliae gentis Aeneas omnesque Albanorum reges | |
| et conditor urbis Romulus, post Sabina nobilitas, Attus | 10 |
| Clausus ceteraeque Claudiorum effigies longo ordine specta- | |
| rentur. |