| In tradenda morte Drusi quae plurimis maximaeque | 4.10.1 |
| fidei auctoribus memorata sunt rettuli: set non omiserim | |
| eorundem temporum rumorem validum adeo ut nondum | |
| exolescat. corrupta ad scelus Livia Seianum Lygdi quoque | |
| spadonis animum stupro vinxisse, quod is [Lygdus] aetate | 5 |
| atque forma carus domino interque primores ministros erat; | |
| deinde inter conscios ubi locus veneficii tempusque com- | |
| posita sint, eo audaciae provectum ut verteret et occulto | |
| indicio Drusum veneni in patrem arguens moneret Tiberium | |
| vitandam potionem quae prima ei apud filium epulanti | 10 |
| offerretur. ea fraude captum senem, postquam convivium | |
| inierat, exceptum poculum Druso tradidisse; atque illo | |
| ignaro et iuveniliter hauriente auctam suspicionem, tam- | |
| quam metu et pudore sibimet inrogaret mortem quam patri | |
| struxerat. | 15 |