| Haec vulgo iactata super id quod nullo auctore certo | 4.11.1 |
| firmantur prompte refutaveris. quis enim mediocri pru- | |
| dentia, nedum Tiberius tantis rebus exercitus, inaudito filio | |
| exitium offerret, idque sua manu et nullo ad paenitendum | |
| regressu? quin potius ministrum veneni excruciaret, aucto- | 5 |
| rem exquireret, insita denique etiam in extraneos cunctatione | |
| et mora adversum unicum et nullius ante flagitii compertum | |
| uteretur? sed quia Seianus facinorum omnium repertor | |
| habebatur, ex nimia caritate in eum Caesaris et ceterorum | |
| in utrumque odio quamvis fabulosa et immania credebantur, | 10 |
| atrociore semper fama erga dominantium exitus. ordo | |
| alioqui sceleris per Apicatam Seiani proditus tormentis | |
| Eudemi ac Lygdi patefactus est. neque quisquam scriptor | |
| tam infensus extitit ut Tiberio obiectaret, cum omnia alia | |
| conquirerent intenderentque. mihi tradendi arguendique | 15 |
| rumoris causa fuit ut claro sub exemplo falsas auditiones | |
| depellerem peteremque ab iis quorum in manus cura nostra | |
| venerit <ne> divulgata atque incredibilia avide accepta veris | |
| neque in miraculum corruptis antehabeant. |