| Ceterum laudante filium pro rostris Tiberio senatus | 4.12.1 |
| populusque habitum ac voces dolentum simulatione magis | |
| quam libens induebat, domumque Germanici revirescere | |
| occulti laetabantur. quod principium favoris et mater | |
| Agrippina spem male tegens perniciem adceleravere. nam | 5 |
| Seianus ubi videt mortem Drusi inultam interfectoribus, | |
| sine maerore publico esse, ferox scelerum et, quia prima | |
| provenerant, volutare secum quonam modo Germanici li- | |
| beros perverteret, quorum non dubia successio. neque | |
| spargi venenum in tres poterat, egregia custodum fide et | 10 |
| pudicitia Agrippinae impenetrabili. igitur contumaciam | |
| eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae con- | |
| scientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam | |
| popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem | |
| arguerent. atque haec callidis criminatoribus, inter quos | 15 |
| delegerat Iulium Postumum, per adulterium Mutiliae Pri- | |
| scae inter intimos aviae et consiliis suis peridoneum, quia | |
| Prisca in animo Augustae valida anum suapte natura poten- | |
| tiae anxiam insociabilem nurui efficiebat. Agrippinae quo- | |
| que proximi inliciebantur pravis sermonibus tumidos spiritus | 20 |
| perstimulare. |