| At Tiberius nihil intermissa rerum cura, negotia pro | 4.13.1 |
| solaciis accipiens, ius civium, preces sociorum tractabat; | |
| factaque auctore eo senatus consulta ut civitati Cibyraticae | |
| apud Asiam, Aegiensi apud Achaiam, motu terrae labe- | |
| factis, subveniretur remissione tributi in triennium. et | 5 |
| Vibius Serenus pro consule ulterioris Hispaniae de vi pu- | |
| blica damnatus ob atrocitatem morum in insulam Amorgum | |
| deportatur. Carsidius Sacerdos, reus tamquam frumento | |
| hostem Tacfarinatem iuvisset, absolvitur, eiusdemque cri- | |
| minis C. Gracchus. hunc comitem exilii admodum infan- | 10 |
| tem pater Sempronius in insulam Cercinam tulerat. illic | |
| adultus inter extorris et liberalium artium nescios, mox per | |
| Africam ac Siciliam mutando sordidas merces sustentaba- | |
| tur; neque tamen effugit magnae fortunae pericula. ac ni | |
| Aelius Lamia et L. Apronius qui Africam obtinuerant | 15 |
| insontem protexissent, claritudine infausti generis et paternis | |
| adversis foret abstractus. |