| Is quoque annus legationes Graecarum civitatium | 4.14.1 |
| habuit, Samiis Iunonis, Cois Aesculapii delubro vetustum | |
| asyli ius ut firmaretur petentibus. Samii decreto Amphi- | |
| ctyonum nitebantur, quis praecipuum fuit rerum omnium | |
| iudicium, qua tempestate Graeci conditis per Asiam urbi- | 5 |
| bus ora maris potiebantur. neque dispar apud Coos anti- | |
| quitas, et accedebat meritum ex loco: nam civis Romanos | |
| templo Aesculapii induxerant, cum iussu regis Mithridatis | |
| apud cunctas Asiae insulas et urbes trucidarentur. variis | |
| dehinc et saepius inritis praetorum questibus, postremo | 10 |
| Caesar de immodestia histrionum rettulit: multa ab iis in | |
| publicum seditiose, foeda per domos temptari; Oscum | |
| quondam ludicrum, levissimae apud vulgum oblectationis, | |
| eo flagitiorum et virium venisse <ut> auctoritate patrum coer- | |
| cendum sit. pulsi tum histriones Italia. | 15 |