| Idem annus alio quoque luctu Caesarem adficit al- | 4.15.1 |
| terum ex geminis Drusi liberis extinguendo, neque minus | |
| morte amici. is fuit Lucilius Longus, omnium illi tristium | |
| laetorumque socius unusque e senatoribus Rhodii secessus | |
| comes. ita quamquam novo homini censorium funus, effi- | 5 |
| giem apud forum Augusti publica pecunia patres decrevere, | |
| apud quos etiam tum cuncta tractabantur, adeo ut procura- | |
| tor Asiae Lucilius Capito accusante provincia causam dixe- | |
| rit, magna cum adseveratione principis non se ius nisi in | |
| servitia et pecunias familiares dedisse: quod si vim prae- | 10 |
| toris usurpasset manibusque militum usus foret, spreta in eo | |
| mandata sua: audirent socios. ita reus cognito negotio | |
| damnatur. ob quam ultionem et quia priore anno in | |
| C. Silanum vindicatum erat, decrevere Asiae urbes templum | |
| Tiberio matrique eius ac senatui. et permissum statuere; | 15 |
| egitque Nero grates ea causa patribus atque avo, laetas | |
| inter audientium adfectiones qui recenti memoria Germa- | |
| nici illum aspici, illum audiri rebantur. aderantque iuveni | |
| modestia ac forma principe viro digna, notis in eum Seiani | |
| odiis ob periculum gratiora. | 20 |