| Sub idem tempus de flamine Diali in locum Servi | 4.16.1 |
| Maluginensis defuncti legendo, simul roganda nova lege | |
| disseruit Caesar. nam patricios confarreatis parentibus | |
| genitos tres simul nominari, ex quis unus legeretur, vetusto | |
| more; neque adesse, ut olim, eam copiam, omissa confar- | 5 |
| reandi adsuetudine aut inter paucos retenta (pluresque eius | |
| rei causas adferebat, potissimam penes incuriam virorum | |
| feminarumque; accedere ipsius caerimoniae difficultates | |
| quae consulto vitarentur) et quoniam exiret e iure patrio | |
| qui id flamonium apisceretur quaeque in manum flaminis | 10 |
| conveniret. ita medendum senatus decreto aut lege, sicut | |
| Augustus quaedam ex horrida illa antiquitate ad praesentem | |
| usum flexisset. igitur tractatis religionibus placitum insti- | |
| tuto flaminum nihil demutari: sed lata lex qua flaminica | |
| Dialis sacrorum causa in potestate viri, cetera promisco | 15 |
| feminarum iure ageret. et filius Maluginensis patri suf- | |
| fectus. utque glisceret dignatio sacerdotum atque ipsis | |
| promptior animus foret ad capessendas caerimonias decre- | |
| tum Corneliae virgini, quae in locum Scantiae capiebatur, | |
| sestertium viciens, et quotiens Augusta theatrum introisset | 20 |
| ut sedes inter Vestalium consideret. |