| Cornelio Cethego Visellio Varrone consulibus pon- | 4.17.1 |
| tifices eorumque exemplo ceteri sacerdotes, cum pro incolu- | |
| mitate principis vota susciperent, Neronem quoque et Dru- | |
| sum isdem dis commendavere, non tam caritate iuvenum | |
| quam adulatione, quae moribus corruptis perinde anceps, | 5 |
| si nulla et ubi nimia est. nam Tiberius haud umquam | |
| domui Germanici mitis, tum vero aequari adulescentes | |
| senectae suae impatienter indoluit accitosque pontifices | |
| percontatus est num id precibus Agrippinae aut minis tri- | |
| buissent. et illi quidem, quamquam abnuerent, modice | 10 |
| perstricti; etenim pars magna e propinquis ipsius aut pri- | |
| mores civitatis erant: ceterum in senatu oratione monuit | |
| in posterum ne quis mobilis adulescentium animos prae- | |
| maturis honoribus ad superbiam extolleret. instabat quippe | |
| Seianus incusabatque diductam civitatem ut civili bello: | 15 |
| esse qui se partium Agrippinae vocent, ac ni resistatur, fore | |
| pluris; neque aliud gliscentis discordiae remedium quam si | |
| unus alterve maxime prompti subverterentur. |