| Qua causa C. Silium et Titium Sabinum adgreditur. | 4.18.1 |
| amicitia Germanici perniciosa utrique, Silio et quod in- | |
| gentis exercitus septem per annos moderator partisque | |
| apud Germaniam triumphalibus Sacroviriani belli victor, | |
| quanto maiore mole procideret, plus formidinis in alios dis- | 5 |
| pergebatur. credebant plerique auctam offensionem ipsius | |
| intemperantia, immodice iactantis suum militem in obse- | |
| quio duravisse cum alii ad seditiones prolaberentur; neque | |
| mansurum Tiberio imperium si iis quoque legionibus cu- | |
| pido novandi fuisset. destrui per haec fortunam suam | 10 |
| Caesar imparemque tanto merito rebatur. nam beneficia eo | |
| usque laeta sunt dum videntur exolvi posse: ubi multum | |
| antevenere pro gratia odium redditur. |