| Erat uxor Silio Sosia Galla, caritate Agrippinae in- | 4.19.1 |
| visa principi. hos corripi dilato ad tempus Sabino placi- | |
| tum, immissusque Varro consul qui paternas inimicitias | |
| obtendens odiis Seiani per dedecus suum gratificabatur. | |
| precante reo brevem moram, dum accusator consulatu | 5 |
| abiret, adversatus est Caesar: solitum quippe magistratibus | |
| diem privatis dicere: nec infringendum consulis ius, cuius | |
| vigiliis niteretur ne quod res publica detrimentum caperet. | |
| proprium id Tiberio fuit scelera nuper reperta priscis verbis | |
| obtegere. igitur multa adseveratione, quasi aut legibus | 10 |
| cum Silio ageretur aut Varro consul aut illud res publica | |
| esset, coguntur patres, silente reo, vel si defensionem coe- | |
| ptaret, non occultante cuius ira premeretur. conscientia | |
| belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foe- | |
| data et uxor socia arguebantur. nec dubie repetundarum | 15 |
| criminibus haerebant, sed cuncta quaestione maiestatis | |
| exercita, et Silius imminentem damnationem voluntario | |
| fine praevertit. |