| Saevitum tamen in bona, non ut stipendiariis pecu- | 4.20.1 |
| niae redderentur, quorum nemo repetebat, sed liberalitas | |
| Augusti avulsa, computatis singillatim quae fisco peteban- | |
| tur. ea prima Tiberio erga pecuniam alienam diligentia fuit. | |
| Sosia in exilium pellitur Asinii Galli sententia, qui partem | 5 |
| bonorum publicandam, pars ut liberis relinqueretur censue- | |
| rat. contra M'. Lepidus quartam accusatoribus secundum | |
| necessitudinem legis, cetera liberis concessit. hunc ego | |
| Lepidum temporibus illis gravem et sapientem virum fuisse | |
| comperior: nam pleraque ab saevis adulationibus aliorum | 10 |
| in melius flexit. neque tamen temperamenti egebat, cum | |
| aequabili auctoritate et gratia apud Tiberium viguerit. | |
| unde dubitare cogor fato et sorte nascendi, ut cetera, ita | |
| principum inclinatio in hos, offensio in illos, an sit aliquid | |
| in nostris consiliis liceatque inter abruptam contumaciam | 15 |
| et deforme obsequium pergere iter ambitione ac periculis | |
| vacuum. at Messalinus Cotta haud minus claris maioribus | |
| sed animo diversus censuit cavendum senatus consulto, ut | |
| quamquam insontes magistratus et culpae alienae nescii | |
| provincialibus uxorum criminibus proinde quam suis plecte- | 20 |
| rentur. |