| Actum dehinc de Calpurnio Pisone, nobili ac feroci | 4.21.1 |
| viro. is namque, ut rettuli, cessurum se urbe ob factiones | |
| accusatorum in senatu clamitaverat et spreta potentia Au- | |
| gustae trahere in ius Vrgulaniam domoque principis excire | |
| ausus erat. quae in praesens Tiberius civiliter habuit: sed | 5 |
| in animo revolvente iras, etiam si impetus offensionis lan- | |
| guerat, memoria valebat. Pisonem Q. Granius secreti ser- | |
| monis incusavit adversum maiestatem habiti, adiecitque | |
| in domo eius venenum esse eumque gladio accinctum in- | |
| troire curiam. quod ut atrocius vero tramissum; ceterorum, | 10 |
| quae multa cumulabantur, receptus est reus neque pera- | |
| ctus ob mortem opportunam. relatum et de Cassio Severo | |
| exule, qui sordidae originis, maleficae vitae, sed orandi | |
| validus, per immodicas inimicitias ut iudicio iurati senatus | |
| Cretam amoveretur effecerat; atque illic eadem actitando | 15 |
| recentia veteraque odia advertit, bonisque exutus, interdicto | |
| igni atque aqua, saxo Seripho consenuit. |