| Per idem tempus Plautius Silvanus praetor incertis | 4.22.1 |
| causis Aproniam coniugem in praeceps iecit, tractusque ad | |
| Caesarem ab L. Apronio socero turbata mente respondit, | |
| tamquam ipse somno gravis atque eo ignarus, et uxor | |
| sponte mortem sumpsisset. non cunctanter Tiberius pergit | 5 |
| in domum, visit cubiculum, in quo reluctantis et impulsae | |
| vestigia cernebantur. refert ad senatum, datisque iudici- | |
| bus Vrgulania Silvani avia pugionem nepoti misit. quod | |
| perinde creditum quasi principis monitu ob amicitiam Au- | |
| gustae cum Vrgulania. reus frustra temptato ferro venas | 10 |
| praebuit exolvendas. mox Numantina, prior uxor eius, | |
| accusata iniecisse carminibus et veneficiis vaecordiam marito, | |
| insons iudicatur. |