| Is demum annus populum Romanum longo adver- | 4.23.1 |
| sum Numidam Tacfarinatem bello absolvit. nam priores | |
| duces, ubi impetrando triumphalium insigni sufficere res suas | |
| crediderant, hostem omittebant; iamque tres laureatae in | |
| urbe statuae et adhuc raptabat Africam Tacfarinas, auctus | 5 |
| Maurorum auxiliis qui, Ptolemaeo Iubae filio iuventa incu- | |
| rioso, libertos regios et servilia imperia bello mutaverant. | |
| erat illi praedarum receptor ac socius populandi rex Gara- | |
| mantum, non ut cum exercitu incederet, sed missis levibus | |
| copiis quae ex longinquo in maius audiebantur; ipsaque | 10 |
| e provincia ut quis fortunae inops, moribus turbidus, | |
| promptius ruebant, quia Caesar post res a Blaeso gestas | |
| quasi nullis iam in Africa hostibus reportari nonam legio- | |
| nem iusserat, nec pro consule eius anni P. Dolabella reti- | |
| nere ausus erat iussa principis magis quam incerta belli | 15 |
| metuens. |