| Igitur Tacfarinas disperso rumore rem Romanam | 4.24.1 |
| aliis quoque ab nationibus lacerari eoque paulatim Africa | |
| decedere, ac posse reliquos circumveniri, si cuncti quibus | |
| libertas servitio potior incubuissent, auget viris positisque | |
| castris Thubuscum oppidum circumsidet. at Dolabella | 5 |
| contracto quod erat militum, terrore nominis Romani et | |
| quia Numidae peditum aciem ferre nequeunt, primo sui | |
| incessu solvit obsidium locorumque opportuna permunivit; | |
| simul principes Musulamiorum defectionem coeptantis se- | |
| curi percutit. dein quia pluribus adversum Tacfarinatem | 10 |
| expeditionibus cognitum non gravi nec uno incursu con- | |
| sectandum hostem vagum, excito cum popularibus rege | |
| Ptolemaeo quattuor agmina parat, quae legatis aut tribunis | |
| data; et praedatorias manus delecti Maurorum duxere: | |
| ipse consultor aderat omnibus. | 15 |