| Nam cunctas nationes et urbes populus aut primores | 4.33.1 |
| aut singuli regunt: delecta ex iis et consociata rei publicae | |
| forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit, haud | |
| diuturna esse potest. igitur ut olim plebe valida, vel cum | |
| patres pollerent, noscenda vulgi natura et quibus modis | 5 |
| temperanter haberetur, senatusque et optimatium ingenia | |
| qui maxime perdidicerant, callidi temporum et sapientes | |
| credebantur, sic converso statu neque alia re Romana quam | |
| si unus imperitet, haec conquiri tradique in rem fuerit, quia | |
| pauci prudentia honesta ab deterioribus, utilia ab noxiis | 10 |
| discernunt, plures aliorum eventis docentur. ceterum ut | |
| profutura, ita minimum oblectationis adferunt. nam situs | |
| gentium, varietates proeliorum, clari ducum exitus retinent | |
| ac redintegrant legentium animum: nos saeva iussa, con- | |
| tinuas accusationes, fallaces amicitias, perniciem innocen- | 15 |
| tium et easdem exitii causas coniungimus, obvia rerum | |
| similitudine et satietate. tum quod antiquis scriptoribus | |
| rarus obtrectator, neque refert cuiusquam Punicas Ro- | |
| manasne acies laetius extuleris: at multorum qui Tiberio | |
| regente poenam vel infamias subiere posteri manent. utque | 20 |
| familiae ipsae iam extinctae sint, reperies qui ob similitu- | |
| dinem morum aliena malefacta sibi obiectari putent. etiam | |
| gloria ac virtus infensos habet, ut nimis ex propinquo | |
| diversa arguens. sed ad inceptum redeo. |