Cornelio Cosso Asinio Agrippa consulibus Cremu- 4.34.1
tius Cordus postulatur novo ac tunc primum audito crimine,
quod editis annalibus laudatoque M. Bruto C. Cassium
Romanorum ultimum dixisset. accusabant Satrius Secun-
dus et Pinarius Natta, Seiani clientes. id perniciabile reo et 5
Caesar truci vultu defensionem accipiens, quam Cremutius
relinquendae vitae certus in hunc modum exorsus est:
'verba mea, patres conscripti, arguuntur: adeo factorum
innocens sum. sed neque haec in principem aut principis
parentem, quos lex maiestatis amplectitur: Brutum et Cas- 10
sium laudavisse dicor, quorum res gestas cum plurimi
composuerint, nemo sine honore memoravit. Titus Livius,
eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium
tantis laudibus tulit ut Pompeianum eum Augustus appel-
laret; neque id amicitiae eorum offecit. Scipionem, 15
Afranium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum nusquam
latrones et parricidas, quae nunc vocabula imponuntur,
saepe ut insignis viros nominat. Asinii Pollionis scripta
egregiam eorundem memoriam tradunt; Messala Corvinus
imperatorem suum Cassium praedicabat: et uterque opibus- 20
que atque honoribus perviguere. Marci Ciceronis libro quo
Catonem caelo aequavit, quid aliud dictator Caesar quam
rescripta oratione velut apud iudices respondit? Antonii
epistulae Bruti contiones falsa quidem in Augustum probra
set multa cum acerbitate habent; carmina Bibaculi et 25
Catulli referta contumeliis Caesarum leguntur: sed ipse
divus Iulius, ipse divus Augustus et tulere ista et reliquere,
haud facile dixerim, moderatione magis an sapientia. nam-
que spreta exolescunt: si irascare, adgnita videntur.