| Non attingo Graecos, quorum non modo libertas, | 4.35.1 |
| etiam libido impunita; aut si quis advertit, dictis dicta ultus | |
| est. sed maxime solutum et sine obtrectatore fuit prodere | |
| de iis quos mors odio aut gratiae exemisset. num enim | |
| armatis Cassio et Bruto ac Philippensis campos optinenti- | 5 |
| bus belli civilis causa populum per contiones incendo? an | |
| illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo | |
| imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, | |
| sic partem memoriae apud scriptores retinent? suum cuique | |
| decus posteritas rependit; nec deerunt, si damnatio ingruit, | 10 |
| qui non modo Cassii et Bruti set etiam mei meminerint.' | |
| egressus dein senatu vitam abstinentia finivit. libros per | |
| aedilis cremandos censuere patres: set manserunt, occultati | |
| et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet qui | |
| praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis | 15 |
| aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit aucto- | |
| ritas, neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi | |
| sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere. |