| Ceterum postulandis reis tam continuus annus fuit | 4.36.1 |
| ut feriarum Latinarum diebus praefectum urbis Drusum, | |
| auspicandi gratia tribunal ingressum, adierit Calpurnius | |
| Salvianus in Sextum Marium: quod a Caesare palam in- | |
| crepitum causa exilii Salviano fuit. obiecta publice Cyzi- | 5 |
| cenis incuria caerimoniarum divi Augusti, additis violentiae | |
| criminibus adversum civis Romanos. et amisere libertatem, | |
| quam bello Mithridatis meruerant, circumsessi nec minus | |
| sua constantia quam praesidio Luculli pulso rege. at | |
| Fonteius Capito, qui pro consule Asiam curaverat, ab- | 10 |
| solvitur, comperto ficta in eum crimina per Vibium Serenum. | |
| neque tamen id Sereno noxae fuit, quem odium publicum | |
| tutiorem faciebat. nam ut quis destrictior accusator, velut | |
| sacrosanctus erat: leves ignobiles poenis adficiebantur. |