| Per idem tempus Hispania ulterior missis ad senatum | 4.37.1 |
| legatis oravit ut exemplo Asiae delubrum Tiberio matrique | |
| eius extrueret. qua occasione Caesar, validus alioqui sper- | |
| nendis honoribus et respondendum ratus iis quorum rumore | |
| arguebatur in ambitionem flexisse, huiusce modi orationem | 5 |
| coepit: 'scio, patres conscripti, constantiam meam a pleris- | |
| que desideratam quod Asiae civitatibus nuper idem istud | |
| petentibus non sim adversatus. ergo et prioris silentii | |
| defensionem et quid in futurum statuerim simul aperiam. | |
| cum divus Augustus sibi atque urbi Romae templum apud | 10 |
| Pergamum sisti non prohibuisset, qui omnia facta dictaque | |
| eius vice legis observem, placitum iam exemplum promptius | |
| secutus sum quia cultui meo veneratio senatus adiungebatur. | |
| ceterum ut semel recepisse veniam habuerit, ita per omnis | |
| provincias effigie numinum sacrari ambitiosum, superbum; | 15 |
| et vanescet Augusti honor si promiscis adulationibus vul- | |
| gatur. |