| Ego me, patres conscripti, mortalem esse et homi- | 4.38.1 |
| num officia fungi satisque habere si locum principem im- | |
| pleam et vos testor et meminisse posteros volo; qui satis | |
| superque memoriae meae tribuent, ut maioribus meis | |
| dignum, rerum vestrarum providum, constantem in peri- | 5 |
| culis, offensionum pro utilitate publica non pavidum | |
| credant. haec mihi in animis vestris templa, hae pul- | |
| cherrimae effigies et mansurae. nam quae saxo struuntur, | |
| si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris | |
| spernuntur. proinde socios civis et deos ipsos precor, hos | 10 |
| ut mihi ad finem usque vitae quietam et intellegentem | |
| humani divinique iuris mentem duint, illos ut, quandoque | |
| concessero, cum laude et bonis recordationibus facta atque | |
| famam nominis mei prosequantur.' perstititque posthac | |
| secretis etiam sermonibus aspernari talem sui cultum. quod | 15 |
| alii modestiam, multi, quia diffideret, quidam ut degeneris | |
| animi interpretabantur. optumos quippe mortalium altis- | |
| sima cupere: sic Herculem et Liberum apud Graecos, | |
| Quirinum apud nos deum numero additos: melius Augu- | |
| stum, qui speraverit. cetera principibus statim adesse: | 20 |
| unum insatiabiliter parandum, prosperam sui memoriam; | |
| nam contemptu famae contemni virtutes. |