| At Seianus nimia fortuna socors et muliebri insuper | 4.39.1 |
| cupidine incensus, promissum matrimonium flagitante Livia, | |
| componit ad Caesarem codicillos: moris quippe tum erat | |
| quamquam praesentem scripto adire. eius talis forma fuit: | |
| benevolentia patris Augusti et mox plurimis Tiberii iudiciis | 5 |
| ita insuevisse ut spes votaque sua non prius ad deos quam | |
| ad principum auris conferret. neque fulgorem honorum | |
| umquam precatum: excubias ac labores ut unum e militi- | |
| bus pro incolumitate imperatoris malle. ac tamen quod | |
| pulcherrimum adeptum, ut coniunctione Caesaris dignus | 10 |
| crederetur: hinc initium spei. et quoniam audiverit Au- | |
| gustum in conlocanda filia non nihil etiam de equitibus | |
| Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur, | |
| haberet in animo amicum sola necessitudinis gloria usurum. | |
| non enim exuere imposita munia: satis aestimare firmari | 15 |
| domum adversum iniquas Agrippinae offensiones, idque | |
| liberorum causa; nam sibi multum superque vitae fore, | |
| quod tali cum principe explevisset. |