| Ad ea Tiberius laudata pietate Seiani suisque in | 4.40.1 |
| eum beneficiis modice percursis, cum tempus tamquam ad | |
| integram consultationem petivisset, adiunxit: ceteris mor- | |
| talibus in eo stare consilia quid sibi conducere putent; | |
| principum diversam esse sortem quibus praecipua rerum | 5 |
| ad famam derigenda. ideo se non illuc decurrere, quod | |
| promptum rescriptu, posse ipsam Liviam statuere, nubendum | |
| post Drusum an in penatibus isdem tolerandum haberet; | |
| esse illi matrem et aviam, propiora consilia. simplicius | |
| acturum, de inimicitiis primum Agrippinae, quas longe | 10 |
| acrius arsuras si matrimonium Liviae velut in partis | |
| domum Caesarum distraxisset. sic quoque erumpere aemu- | |
| lationem feminarum, eaque discordia nepotes suos convelli: | |
| quid si intendatur certamen tali coniugio? 'falleris enim, | |
| Seiane, si te mansurum in eodem ordine putas, et Liviam, | 15 |
| quae G. Caesari, mox Druso nupta fuerit, ea mente acturam | |
| ut cum equite Romano senescat. ego ut sinam, credisne | |
| passuros qui fratrem eius, qui patrem maioresque nostros | |
| in summis imperiis videre? vis tu quidem istum intra | |
| locum sistere: sed illi magistratus et primores, qui te in- | 20 |
| vitum perrumpunt omnibusque de rebus consulunt, exces- | |
| sisse iam pridem equestre fastigium longeque antisse patris | |
| mei amicitias non occulti ferunt perque invidiam tui me | |
| quoque incusant. at enim Augustus filiam suam equiti | |
| Romano tradere meditatus est. mirum hercule, si cum | 25 |
| in omnis curas distraheretur immensumque attolli pro- | |
| videret quem coniunctione tali super alios extulisset, C. | |
| Proculeium et quosdam in sermonibus habuit insigni | |
| tranquillitate vitae, nullis rei publicae negotiis permixtos. | |
| sed si dubitatione Augusti movemur, quanto validius est | 30 |
| quod Marco Agrippae, mox mihi conlocavit? atque ego | |
| haec pro amicitia non occultavi: ceterum neque tuis neque | |
| Liviae destinatis adversabor. ipse quid intra animum volu- | |
| taverim, quibus adhuc necessitudinibus immiscere te mihi | |
| parem, omittam ad praesens referre: id tantum aperiam, | 35 |
| nihil esse tam excelsum quod non virtutes istae tuusque | |
| in me animus mereantur, datoque tempore vel in senatu | |
| vel in contione non reticebo.' |