| Rebusque turbatis malum extremum discordia ac- | 4.50.1 |
| cessit, his deditionem aliis mortem et mutuos inter se ictus | |
| parantibus; et erant qui non inultum exitium sed eruptio- | |
| nem suaderent. neque ignobiles tantum his diversi senten- | |
| tiis, verum e ducibus Dinis, provectus senecta et longo | 5 |
| usu vim atque clementiam Romanam edoctus, ponenda | |
| arma, unum adflictis id remedium disserebat, primusque se | |
| cum coniuge et liberis victori permisit: secuti aetate aut | |
| sexu imbecilli et quibus maior vitae quam gloriae cupido. | |
| at iuventus Tarsam inter et Turesim distrahebatur. utri- | 10 |
| que destinatum cum libertate occidere, sed Tarsa properum | |
| finem, abrumpendas pariter spes ac metus clamitans, dedit | |
| exemplum demisso in pectus ferro; nec defuere qui eodem | |
| modo oppeterent. Turesis sua cum manu noctem oppe- | |
| ritur haud nescio duce nostro. igitur firmatae stationes | 15 |
| densioribus globis; et ingruebat nox nimbo atrox, hostis- | |
| que clamore turbido, modo per vastum silentium, incertos | |
| obsessores effecerat, cum Sabinus circumire, hortari, ne ad | |
| ambigua sonitus aut simulationem quietis casum insidian- | |
| tibus aperirent, sed sua quisque munia servarent immoti | 20 |
| telisque non in falsum iactis. |