| Interea barbari catervis decurrentes nunc in vallum | 4.51.1 |
| manualia saxa, praeustas sudes, decisa robora iacere, nunc | |
| virgultis et cratibus et corporibus exanimis complere fossas, | |
| quidam pontis et scalas ante fabricati inferre propugnaculis | |
| eaque prensare, detrahere et adversum resistentis comminus | 5 |
| niti. miles contra deturbare telis, pellere umbonibus, mu- | |
| ralia pila, congestas lapidum molis provolvere. his partae | |
| victoriae spes et si cedant insignitius flagitium, illis extrema | |
| iam salus et adsistentes plerisque matres et coniuges earum- | |
| que lamenta addunt animos. nox aliis in audaciam, aliis | 10 |
| ad formidinem opportuna; incerti ictus, vulnera improvisa; | |
| suorum atque hostium ignoratio et montis anfractu reper- | |
| cussae velut a tergo voces adeo cuncta miscuerant ut quae- | |
| dam munimenta Romani quasi perrupta omiserint. neque | |
| tamen pervasere hostes nisi admodum pauci: ceteros, de- | 15 |
| iecto promptissimo quoque aut saucio, adpetente iam luce | |
| trusere in summa castelli ubi tandem coacta deditio. et | |
| proxima sponte incolarum recepta: reliquis quo minus vi | |
| aut obsidio subigerentur praematura montis Haemi et | |
| saeva hiems subvenit. | 20 |