At Romae commota principis domo, ut series futuri
|
4.52.1
|
in Agrippinam exitii inciperet Claudia Pulchra sobrina eius
|
|
postulatur accusante Domitio Afro. is recens praetura,
|
|
modicus dignationis et quoquo facinore properus clarescere,
|
|
crimen impudicitiae, adulterum Furnium, veneficia in prin-
|
5
|
cipem et devotiones obiectabat. Agrippina semper atrox,
|
|
tum et periculo propinquae accensa, pergit ad Tiberium
|
|
ac forte sacrificantem patri repperit. quo initio invidiae
|
|
non eiusdem ait mactare divo Augusto victimas et posteros
|
|
eius insectari. non in effigies mutas divinum spiritum
|
10
|
transfusum: se imaginem veram, caelesti sanguine ortam,
|
|
intellegere discrimen, suscipere sordis. frustra Pulchram
|
|
praescribi cui sola exitii causa sit quod Agrippinam stulte
|
|
prorsus ad cultum delegerit oblita Sosiae ob eadem ad-
|
|
flictae. audita haec raram occulti pectoris vocem elicuere,
|
15
|
correptamque Graeco versu admonuit non ideo laedi quia
|
|
non regnaret. Pulchra et Furnius damnantur. Afer pri-
|
|
moribus oratorum additus, divulgato ingenio et secuta ad-
|
|
severatione Caesaris qua suo iure disertum eum appellavit.
|
|
mox capessendis accusationibus aut reos tutando prosperiore
|
20
|
eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema
|
|
multum etiam eloquentiae dempsit, dum fessa mente retinet
|
|
silentii impatientiam.
|
|