| At Agrippina pervicax irae et morbo corporis impli- | 4.53.1 |
| cata, cum viseret eam Caesar, profusis diu ac per silentium | |
| lacrimis, mox invidiam et preces orditur: subveniret soli- | |
| tudini, daret maritum; habilem adhuc iuventam sibi neque | |
| aliud probis quam ex matrimonio solacium; esse in civi- | 5 |
| tate, * * * Germanici coniugem ac liberos eius recipere | |
| dignarentur. sed Caesar non ignarus quantum ex re pu- | |
| blica peteretur, ne tamen offensionis aut metus manifestus | |
| foret sine responso quamquam instantem reliquit. id ego, | |
| a scriptoribus annalium non traditum, repperi in commen- | 10 |
| tariis Agrippinae filiae quae Neronis principis mater vitam | |
| suam et casus suorum posteris memoravit. |