| Ceterum Seianus maerentem et improvidam altius | 4.54.1 |
| perculit, immissis qui per speciem amicitiae monerent para- | |
| tum ei venenum, vitandas soceri epulas. atque illa simula- | |
| tionum nescia, cum propter discumberet, non vultu aut | |
| sermone flecti, nullos attingere cibos, donec advertit Tibe- | 5 |
| rius, forte an quia audiverat; idque quo acrius experiretur, | |
| poma, ut erant adposita, laudans nurui sua manu tradidit. | |
| aucta ex eo suspicio Agrippinae et intacta ore servis trami- | |
| sit. nec tamen Tiberii vox coram secuta, sed obversus ad | |
| matrem non mirum ait si quid severius in eam statuisset | 10 |
| a qua veneficii insimularetur. inde rumor parari exitium | |
| neque id imperatorem palam audere, secretum ad perpe- | |
| trandum quaeri. |