| Igitur verso civitatis statu nihil usquam prisci et inte- | 1.4.1 |
| gri moris: omnes exuta aequalitate iussa principis aspectare, | |
| nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus | |
| seque et domum et pacem sustentavit. postquam provecta | |
| iam senectus aegro et corpore fatigabatur aderatque finis et | 5 |
| spes novae, pauci bona libertatis in cassum disserere, plures | |
| bellum pavescere, alii cupere. pars multo maxima inmi- | |
| nentis dominos variis rumoribus differebant: trucem Agrip- | |
| pam et ignominia accensum non aetate neque rerum | |
| experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum | 10 |
| annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiae | |
| familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam | |
| premantur, erumpere. hunc et prima ab infantia eductum | |
| in domo regnatrice; congestos iuveni consulatus, triumphos; | |
| ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exul | 15 |
| egerit aliud quam iram et simulationem et secretas libi- | |
| dines meditatum. accedere matrem muliebri inpotentia: | |
| serviendum feminae duobusque insuper adulescentibus qui | |
| rem publicam interim premant quandoque distrahant. |