| Haec atque talia agitantibus gravescere valetudo Au- | 1.5.1 |
| gusti, et quidam scelus uxoris suspectabant. quippe rumor | |
| incesserat paucos ante mensis Augustum, electis consciis | |
| et comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum ad visen- | |
| dum Agrippam; multas illic utrimque lacrimas et signa | 5 |
| caritatis spemque ex eo fore ut iuvenis penatibus avi red- | |
| deretur: quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam | |
| Liviae. gnarum id Caesari; neque multo post extincto | |
| Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius | |
| Marciae gemitus semet incusantis quod causa exitii marito | 10 |
| fuisset. utcumque se ea res habuit, vixdum ingressus Illy- | |
| ricum Tiberius properis matris litteris accitur; neque satis | |
| conpertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem | |
| Nolam an exanimem reppererit. acribus namque custodiis | |
| domum et vias saepserat Livia, laetique interdum nuntii | 15 |
| vulgabantur, donec provisis quae tempus monebat simul | |
| excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem | |
| tulit. |