| At Zmyrnaei repetita vetustate, seu Tantalus Iove | 4.56.1 |
| ortus illos, sive Theseus divina et ipse stirpe, sive una | |
| Amazonum condidisset, transcendere ad ea, quis maxime | |
| fidebant, in populum Romanum officiis, missa navali copia | |
| non modo externa ad bella sed quae in Italia tolerabantur; | 5 |
| seque primos templum urbis Romae statuisse, M. Porcio | |
| consule, magnis quidem iam populi Romani rebus, non- | |
| dum tamen ad summum elatis, stante adhuc Punica urbe | |
| et validis per Asiam regibus. simul L. Sullam testem | |
| adferebant, gravissimo in discrimine exercitus ob asperi- | 10 |
| tatem hiemis et penuriam vestis, cum id Zmyrnam in con- | |
| tionem nuntiatum foret, omnis qui adstabant detraxisse | |
| corpori tegmina nostrisque legionibus misisse. ita rogati | |
| sententiam patres Zmyrnaeos praetulere. censuitque Vibius | |
| Marsus ut M'. Lepido, cui ea provincia obvenerat, super | 15 |
| numerum legaretur qui templi curam susciperet. et quia | |
| Lepidus ipse deligere per modestiam abnuebat, Valerius | |
| Naso e praetoriis sorte missus est. |