| Inter quae diu meditato prolatoque saepius consilio | 4.57.1 |
| tandem Caesar in Campaniam, specie dedicandi templa | |
| apud Capuam Iovi, apud Nolam Augusto, sed certus procul | |
| urbe degere. causam abscessus quamquam secutus pluri- | |
| mos auctorum ad Seiani artes rettuli, quia tamen caede | 5 |
| eius patrata sex postea annos pari secreto coniunxit, ple- | |
| rumque permoveor num ad ipsum referri verius sit, saevi- | |
| tiam ac libidinem cum factis promeret, locis occultantem. | |
| erant qui crederent in senectute corporis quoque habitum | |
| pudori fuisse: quippe illi praegracilis et incurva proceritas, | 10 |
| nudus capillo vertex, ulcerosa facies ac plerumque medica- | |
| minibus interstincta; et Rhodi secreto vitare coetus, recon- | |
| dere voluptates insuerat. traditur etiam matris impotentia | |
| extrusum quam dominationis sociam aspernabatur neque | |
| depellere poterat, cum dominationem ipsam donum eius | 15 |
| accepisset. nam dubitaverat Augustus Germanicum, sororis | |
| nepotem et cunctis laudatum, rei Romanae imponere, sed | |
| precibus uxoris evictus Tiberio Germanicum, sibi Tiberium | |
| adscivit. idque Augusta exprobrabat, reposcebat. |