| Haec atque talia audienti nihil quidem pravae cogi- | 4.60.1 |
| tationis, sed interdum voces procedebant contumaces et | |
| inconsultae, quas adpositi custodes exceptas auctasque cum | |
| deferrent neque Neroni defendere daretur, diversae insuper | |
| sollicitudinum formae oriebantur. nam alius occursum eius | 5 |
| vitare, quidam salutatione reddita statim averti, plerique | |
| inceptum sermonem abrumpere, insistentibus contra inri- | |
| dentibusque qui Seiano fautores aderant. enimvero Tiberius | |
| torvus aut falsum renidens vultu: seu loqueretur seu taceret | |
| iuvenis, crimen ex silentio, ex voce. ne nox quidem | 10 |
| secura, cum uxor vigilias somnos suspiria matri Liviae atque | |
| illa Seiano patefaceret; qui fratrem quoque Neronis Drusum | |
| traxit in partis, spe obiecta principis loci si priorem aetate | |
| et iam labefactum demovisset. atrox Drusi ingenium super | |
| cupidinem potentiae et solita fratribus odia accendebatur in- | 15 |
| vidia quod mater Agrippina promptior Neroni erat. neque | |
| tamen Seianus ita Drusum fovebat ut non in eum quoque | |
| semina futuri exitii meditaretur, gnarus praeferocem et | |
| insidiis magis opportunum. |