| Ac forte illis diebus oblatum Caesari anceps peri- | 4.59.1 |
| culum auxit vana rumoris praebuitque ipsi materiem cur | |
| amicitiae constantiaeque Seiani magis fideret. vescebantur | |
| in villa cui vocabulum Speluncae mare Amunclanum inter | |
| <et> Fundanos montis nativo in specu. eius os lapsis repente | 5 |
| saxis obruit quosdam ministros: hinc metus in omnis et fuga | |
| eorum qui convivium celebrabant. Seianus genu vultuque | |
| et manibus super Caesarem suspensus opposuit sese inciden- | |
| tibus atque habitu tali repertus est a militibus qui subsidio | |
| venerant. maior ex eo et quamquam exitiosa suaderet ut | 10 |
| non sui anxius cum fide audiebatur. adsimulabatque iudicis | |
| partis adversum Germanici stirpem, subditis qui accusato- | |
| rum nomina sustinerent maximeque insectarentur Neronem | |
| proximum successioni et, quamquam modesta iuventa, ple- | |
| rumque tamen quid in praesentiarum conduceret oblitum, | 15 |
| dum a libertis et clientibus, apiscendae potentiae properis, | |
| extimulatur ut erectum et fidentem animi ostenderet: velle | |
| id populum Romanum, cupere exercitus, neque ausurum | |
| contra Seianum qui nunc patientiam senis et segnitiam | |
| iuvenis iuxta insultet. | 20 |