| Sed Caesar sollemnia incipientis anni kalendis | 4.70.1 |
| Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos | |
| quosdam libertorum et petitum se arguens, ultionemque | |
| haud obscure poscebat. nec mora quin decerneretur; et | |
| trahebatur damnatus, quantum obducta veste et adstrictis | 5 |
| faucibus niti poterat, clamitans sic inchoari annum, has | |
| Seiano victimas cadere. quo intendisset oculos, quo verba | |
| acciderent, fuga vastitas, deseri itinera fora. et quidam | |
| regrediebantur ostentabantque se rursum id ipsum paventes | |
| quod timuissent. quem enim diem vacuum poena ubi | 10 |
| inter sacra et vota, quo tempore verbis etiam profanis ab- | |
| stineri mos esset, vincla et laqueus inducantur? non im- | |
| prudentem Tiberium tantam invidiam adisse: quaesitum | |
| meditatumque, ne quid impedire credatur quo minus novi | |
| magistratus, quo modo delubra et altaria, sic carcerem | 15 |
| recludant. secutae insuper litterae grates agentis quod | |
| hominem infensum rei publicae punivissent, adiecto trepi- | |
| dam sibi vitam, suspectas inimicorum insidias, nullo nomi- | |
| natim compellato; neque tamen dubitabatur in Neronem | |
| et Agrippinam intendi. | 20 |