| Ni mihi destinatum foret suum quaeque in annum | 4.71.1 |
| referre, avebat animus antire statimque memorare exitus | |
| quos Latinus atque Opsius ceterique flagitii eius repertores | |
| habuere, non modo postquam Gaius Caesar rerum potitus | |
| est sed incolumi Tiberio, qui scelerum ministros ut per- | 5 |
| verti ab aliis nolebat, ita plerumque satiatus et oblatis in | |
| eandem operam recentibus veteres et praegravis adflixit: | |
| verum has atque alias sontium poenas in tempore trade- | |
| mus. tum censuit Asinius Gallus, cuius liberorum Agrip- | |
| pina matertera erat, petendum a principe ut metus suos | 10 |
| senatui fateretur amoverique sineret. nullam aeque Tibe- | |
| rius, ut rebatur, ex virtutibus suis quam dissimulationem | |
| diligebat: eo aegrius accepit recludi quae premeret. sed | |
| mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes | |
| principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi | 15 |
| prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere. | |
| Per idem tempus Iulia mortem obiit, quam neptem Au- | |
| gustus convictam adulterii damnaverat proieceratque in | |
| insulam Trimerum, haud procul Apulis litoribus. illic | |
| viginti annis exilium toleravit Augustae ope sustentata, quae | 20 |
| florentis privignos cum per occultum subvertisset, miseri- | |
| cordiam erga adflictos palam ostentabat. |